CAPUT II. Quomodo rudes monachi exemplo seniorum debeant erudiri. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS
1 | Quisquis hominum, o filii, cuiuslibet artis peritiam assequi concupiscit, nisi omni cura atque vigilantia eius se, quam nosse desiderat, disciplinae studiis manciparit, ac perfectorum quorumque opificii ipsius vel scientiae magistrorum praecepta atque instituta servaverit, frustra inanibus votis eorum similitudinem exoptat attingere, quorum curam atque industriam detrectat aemulari. |
2 | Novimus enim nonnullos ita ad haec loca de vestris regionibus advenisse, ut cognoscendi tantummodo gratia fratrum monasteria circumirent, non ut has regulas, ob quas huc commeaverant, atque instituta susciperent, ac secedentes in cellulas conarentur ea quae vel visu vel traditione perceperant, operibus experiri. Qui mores suos ac studia quibus imbuti fuerant retentantes, ut eis exprobrari a nonnullis solet, non profectus sui gratia, sed vitandae egestatis necessitate existimati sunt provincias commutasse. |
3 | Non solum enim nihil eruditionis acquirere, sed ne diutius quidem in his partibus commorari, pertinacis animi obstinatione potuerunt. Cum enim nec ieiuniorum morem, neque psalmorum ordinem, nec ipsorum denique indumentorum habitum permutassent, quid aliud in hac regione sectari quam sola victus sui compendia crederentur? |